摘要:Cum de cena, quam Valerius Leon Mediolanensis Divo Iulio teste C. Oppio(cfr. Suet. D. Iul. 53 et Plut. Caesar 17) apposuit, nuper in hac ephemeride disse-ruerim (146 a. 2003, p. 426–429), peropportunum videtur locum quendam Luciane-um (quem mihi sodalis G. D'Alessandro monstravit) proferre, ex quo apparebit etoleum cond.ˉtum sine dubio esse legendum (quod contra multorum opinionem pla-ne contenderam) et hoc genus olei bibere moris fuisse plurimis illius aetatis helluo-nibus (quod antea negaram). Ecce Luciani verba (Nigrinus 31): toêtouw g.r e‰naitoáw tú polutel¢w .con .noum°nouw ka. tún o‰non §n to.w sumpos¤oiw met. kròkvnte ka. érvm.tvn §kx°ontaw, toáw m°sou xeim.now §mpiplam°nouw =òdvn ka. tú sp.-nion aèt.n ka. par.kairon égap.ntaw, tú dé §n kair" ka. kat. fêsin …w eètel¢wíperhfano.ntaw, toêtouw e‰nai toáw ka. t. mêra p¤nontaw. Ergo non errore sedinepta divitiarum ostentatione Leon oleum cond.ˉtum Caesari apposuit, sicut ani-mum adverterat Casaubonus.Nemo de hac re, credo, denuo disputare volet: Suetoni et Plutarchi verba ap-tissime cohaerent, ex quibus patet Oppium tradidisse hospitem Mediolanensem va-nissima iactantia Divo Iulio asparagos unguento perfusos apposuisse; quae cum itase habere iam Casaubonus perspexisset, ego, tanti ducis vestigia ingressus, firmissi-mis argumentis probare conatus sum